METAMORPHOSEON LIB. m.
67
Dumque bibit, visae correptus imagine formao,spem sine corpore amat: Corpus putat esse, quod
umbra est.
Adstupet ipse sibi: vultuque immotus eodemhaeret, ut e Pario formatum marmore signum.Spectat liumi positus geminum, sua lumina, sidus,et dignos Baccho, dignos et Apolline crines;impubesque genas, et eburnea colla, decusqueoris, et in niveo mixtum candore ruborem:cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
Se cupit imprudens, et, qui probat, ille probatur:dumque pclit, petitur: pariterque accendit, et ardet.Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti!in medias quoties, visum captantia collum,brachia mersit aquas, nec se deprendit in illis!Quidvideat, nescit; sed, quodvidet, uriturillo:atque oculos idem, qui decipit, incitat error.Credule, quid frustra simulacra fugacia captas?Quod petis, est nusquam: quod amas, avertere,
perdes.
Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est.Nil habet ista sui; tecum venitque manetque:tecum discedet, si tu discedere possis.
Non illum Cereris, non illum cura quietisabstrahere inde potest: sed opaca fusus in herbaspectat inexpleto mendacem lumine formam :perque oculos perit ipse suos: paulumque levatus,ad circumstantes tendens sua brachia silvas;Ecquis, io silvae, crudelius, inquit, amavit?Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.Ecquem, quum yestrae tot agantur saecula vitae,qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
Et placet, et video: sed quod videoque placetquo,
E 2
420
425
430
435
440
445