Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. I.

21

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,quamquaminvita, probat: necnonetcuius, etunde,quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit.

Iupiter e terra genitam mentitur, utauctor C15

desinat inquiri. Petit lianc Saturnia munus.

Quid faciat? Crudele, suos addicere arnores:non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc:hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore:sed, leve si munus sociae generisque torique 620vacca negaretur, poterat non vacca videri.

Pellice donata, non protinus exuit omnemdivametum; timuitque Iovem, et fuit anxia furti;donec Arestoridae servandam tradidit'Argo.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625inde suis vicibus capiebant bina quietem:caetera servabant, atque in statione manebant.Constiterat quoounque loco, spectabat ad Io:ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.

Luce sinit pasci: quum sol tellure sub alta est, 630claudit, et indigno circunidatvincula collo.

Frondibus arboreis et amara pascitur herba:proquetoro, terrae, non semper gramen habend,incubat infelix; limosaque flumina potat.lila etiam supplex Argo quum brachia vellet 635tendere, non liabuit, quae brachia tenderet Argo:et conata queri, mugitus edidit ore,pertimuitque sonos, propriaque exterrita voce est.Venit et ad patrias, ubi ludere saepe solebat,

Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda 640cornua, pertimuit, seque externata refugit.

Naiades ignorant, ignorat et Inachus ipse,quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque so-

rores: