Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12

V. OVIDII NASONIS

330 Nec maris ira manet; positoque tricuspide telomuloet aquas rector pelagi: supraque profundumextantem atque humeros innato murice tectumcaeruleum Tritona yooat; conchaeque sonantiinspirare iubet; fluctusque et flumina signo335 iam revocare dato. Cava buocina sumitur illitortilis, in Iatum quae turbine cresoit ab imo :buocina, quae, in medio conoepit ut aera ponto,littora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.Tum quoque, utora dei madida rorantia barba340 contigit, et cecinit iussos indata receptus,omnibus audita est telluris et aequoris undis:et quibus est undis audita, coercuit omnes.

Iam mare littlis habet: plenos capit alveus amnes:flumina subsidunt, collesque exire videntur.

345 Surgithumus: crescunt loca, decrescenlibus undis.Postque diem longam nudata cacumina silvaeostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam viditapertum,

et desolatas agere alta silentia terras ;

350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis:Osoror, oconiux, o femina sola superstes,quam commune mihi genus et patruelis origo,deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt:terrarum, quascunque vident occasus et ortus,

355 nos duo turba sumus: possedit caetera pontus.Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostraecerta satis: terrent etiamnunc nubila mentem.

Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,nunc animus, miseranda, foret? quo sola ti-

morem

360 ferre modoposses? quo consolantedoleres?