MET AMORPIIOSEON LIB. I. 11
Figitur in viridi, si fors tulit, aneora prato:aut subiecta terunt ourvae yinota oarinae:et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,nunc ibi deformes ponunt sua Corpora phocae. 300Mirantur sul) aqua lucos urbesque domosqueNere'ules: silvasque tenent delphines, etaltisincursant ramis, agitataquc robora pulsant.
Nat lupus inter ovcs: fulvos yehit unda leoncs:unda vehit tigres: nec vires fulminis apro, 305
crura nec ablato prosunt velocia cervo:quaesitisque diu terris, ubi sidere detur,in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310Maximä pars unda rapitur: quibus unda peporcit,illos longa domant inopi ieiunia yictu.
Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis,terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illoparsmaris, et latus subitarum campus aquarum. 315Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion (nam caetera texerat aequor,)cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corvcidas Nymphas et numina montis adorant, 320fatidicamque Themin, quae tune oracla tenebat.
Non illo melior quisquam, nec amanlior aequivir fuit, aut illa reverentior ulla deorum.
Iupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,et superesse virum de tot modo milübus unum, 325et superesse videt de tot modo millibus unam,innoeuos ambos, cultores numinis ambos;nubila disiecit: nimbisque Aquilone remotis,et coelo terras ostendit, et aethera terris. '