L r B. XXVI. Cap. 11.12. [U.C.54i. A.C. 211 .] 133
donis tum spoliatum templum. Aeris acervi, quumrudera milites religione intacti iacerent, post profe-ctionem Hannibalis magni inventi. Huius populatiotempli liaud dubia inter scriptores est. Coelius, llo-mam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem,tradit: iterque eius ab lleate, Cutiliisque, et ab Ami-terno orditur. Ex Campania in Samnium, inde inPelignos pervenisse; praetorque oppidum Sulmonemin Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Mar-sos, hincAmiternum, Forulosque vicum venisse. Ne-que ibi error est, quod tanti exercitus vestigia intratam brevis aevi memoriam potuerint confundi: isseenim ea constat. Tantum id interest, veneritne eoitinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam redierit.
XII. Ceterum non quantum pertinaciae ad pre-mendam obsidione Capuam Romanis fuit, tantum addefendendam Hannibali. Namque ex Lucanis inBruttium agrum, ad fretum vero ac Rhegium eo cur-su contendit, ut prope repentino adventu incautosoppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa pereos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit: et ad-miratio orta est, non simul regressum Hannibalem.Inde per colloquia intellexerunt, relictos sedesertos-que, et spem Capuae retinendae deploratam apudPoenus esse. Accessit edictum proconsulis ex sena-tusconsulto propositum, vulgatumque apud hostes :Ut, qui civis Campanus ante certam diem transisset,sine fraude esset. Nec ulla facta est transitio, metumagis eos, quam fide, continente; quia maiora in de-fectione deliquerant, quam quibus ignosci posset.Ceterum quemadmodum nemo privato consilio adhostem transibat, ita nihil salutare in medium con-sulebatur. Nobilitas rempublicam deseruerat, nequein senatum cogi poterant. I 11 magistratu autem erat,qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate suavini ac ius magistratui, quem gerebat, dempsisset.