Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
132
Einzelbild herunterladen
 

132 T. LIVII [U. C. 5ii.A.C. 211 .]

comprimendi tumultus erant, qui temere oriebantur,placuit, omnes, qui dictatores, consules, censoresvefuissent, cum imperio esse, donec recessisset a mu-ris hostis. Et diei quod reliquum fuit, et nocte inse-quenti, multi temere excitati tumultus sunt, com-nressique.

XI. Postero dic transgressus Anienem Hannibal inaciem omnes copias eduxit: nec Flaccus consulesquecertamen detrectavere. Instructis utrimque exerci-tibus in eius pugnae casum, in qua urbs lloma victoripraemium esset, imber ingens grandine mixtus itautramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in ca-stra sesereceperint, nullius rei minore,quamhostium,metu. Et postero die eodem loco acies instructaseadem tempestas diremit. Ubi recepissent se in ca-stra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. Inreligionem ea res apud Poenos versa est: auditaquetox Hannibalis fertur, Potiundac sibi urbis llomaemodo mentem non dari, modo fortunam. Minuereetiam spem eius et aliae, parva magnaque, res: ma-gna illa, quod, quum ipse ad moenia urbis Romae ar-matus sederet, milites sub vexillis in supplementumHispaniae profectos audivit: parva autem, quod pereos dies eum forte agrum, in quo ipse castra habe-ret, venisse, nihilob id deminuto pretio, cognitum exquodam captivo est. Id vero adeo superbum atqueindignum visum, eius soli, quod ipse bello captumpossideret haberetque, inventum Romae emptorem ;ut, extemplo vocato praecone, tabernas argentarias,quae circa forum Romanum tunc essent, iusserit ve-nire. His motus ad Tutiam fluvium castra retulit,sex millia passuum ab urbe. Inde ad lucum Feroniaepergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis.Capenates antiqui accolae eius erant; primitias fru-gum eo donaque alia pro copia portantes, multo au-ro argentoque id exornatum habebant. Ilis omnibus