41'i T. LIVII fU. C. 55o. A. C. 202 .]
ril fortuna, ut, quum patre tuo consule ceperim anna,cum eodem primum Homano imperatore signa contu-lerim ; ad filium cius inermis udpacem petendam ve-niam. Optimum quidem fuerat, eam patribus nostrismentem datam ab diis esse, ut et vos Italiae, et nosAfricae imperio contenti essemus: neque enim ne vo-bis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia suntpro tot classibus, lui exercitibus, tot tam egregiisamissis ducibus. Sed praeterita magis reprehendipossunt, quam corrigi. Ita aliena appetivimus, ut denostris dimicaremus, nec in Italia solum vobis bellum,nobis in Africa esset: sed et vos in portis vestris propeac moenibus signa armaque hostium vidistis, et nos abCarthagine fremitum castrorum llomanorum exaudi-mus. Quod igitur nos maxime abominaremur, cosante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna depace agitur: agimus ii, quorum ct maxime inlercstpacem essc,cl qui quodcunque egerimus,ratum civita-tes nostrae habiturae sint. Animo tantum nobis opusest non abhorrente a quietis consiliis. Quod ad meallinet, tam actas senem in patriam revertent em,undepuer profectus sum, iam secundae, iam adversae res,ita erudierunt, ut rationem sequi, quam fortunam,malim. Tuam ct adolesceniiam ct perpetuam felici-tatem, ferociora utraque, quam quietis opus est con-siliis, metuo. Non temere incerta casuum reputat,quem fortuna nunquam decepit: Quod ego fui ad
Trasimenum, ad Cannas, id tu hodie es. Tixdum mi-litari aetate imperio accepto, omnia audacissimc inci-pientem nusquam fefellit fortuna. Putris et patruipersecutusmortem, ab calamitate vestrae domus decusinsigne virtutis pietalisque eximiae cepisti: amissasIlispanias recuperasti, quattuor inde Punicis exerci-tibus pulsis: consul creatus, quum celeris ad tutan-dam Italiam parum animi esset, transgressus in Afri-cam, duobus hic exercitibus caesis , binis eadem hora