Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
409
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXX. Cap. 27. 28. [fJ.C.55o.A.C.2o2.] 40»

catis diis omnia inciperent agerentquc, ludos, quos,M. Claudio Marcello, T. (quinctio consulibus, T.Manlius dictator, quasque hostias maiores voverat,si per quinquennium illud respublica eodem statufuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellumproficiscerentur, facerent. Ludi in circo per quatri-duum facti: hostiaeque, quibus votae erunt diis,caesae.

XXVIII. Inter haec simul spes, simul rura in diescrescebat: nec satis certum constare apud animumpoterat, utrum gaudio dignum esset, Hannibalem,post sextum decimum annum ex Italia decedentem,vacuam possessionem eius reliquisse populo lloma-no, an magis metuendum, quod incolumi exercitu inAfricam transisset. Locum nimirum, non periculum,mutatum ; cuius tantae dimicationis vatem, qui nuperdecessisset , Q. Fabium haud frustra canere solitum,graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem,quam in aliena fuisset. _Vec Scipioni aut cum Sypha-ce, inconditae barbariae rege, cui Statarius semilixaducere exercitus solitus sit, aut cum socero cius Has-drubale, fugacissimo duce, rem futuram, aut tumul-tuariis exercitibus, ex agrestium semiermi turba sub-ito collectis; sed cum Hannibale, prope nato in prae-torio patris, fortissimi ducis, alito atque educato in-ter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene im-peratore: qui senex vincendo factus, Ilispanias, Gal-lias , Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingen-tium rerum complesse!, llucere exercitum aequalemstipendiis suis, duratum omnium rerum patientia,quas vix fides flat homines passos ; perfusum milliescruorc Romano; exuvias non militum tantum, sedetiam imperatorum, portantem. Multos occursurosScipioni in acie, qui praetores, qui imperatores , quiconsules Romanos sua manu occidissent, muralibusvullaribusque insignes coronis, pervagatos capta ca-