Li n. XXX. Ca r. 23-23. [V. C.54,]. A. C. 2 o3.] 405
M. Servilio magistro equitum, circumeundis Italiaeurbibus, quae bello alienatae fuerant, nosccndisquesingularum causis consumpsit. Fer indutiarum tem-pus et ex Sardinia ab Lentulo praetore centum one-rariae naves, cum commeatu et viginti rostratarumpraesidio, et ab hoste, et ab tempestatibus mari tuto,in Africam transmiserunt. Cn. Octavio ducentisonerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traiicien-ti, non eadem fortuna fuit. In conspectum fermeAfricae prospero cursu vectum primo destituit ven-tus; deinde versus in Africum turbavit, ac passimnaves disiecit. ipse cum rostratis, per adversoslluctus ingenti remigum labore enisus, Apollinispromontorium tenuit: onerariae, pars maxima adAegimurum (insula ea sinum ab alto claudit, in quosita Carthago est, triginta ferme millia ab urbe)aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas dela-tae sunt. Omnia in conspectu Carthaginis erant.Itaque ex tota urbe in forum concursum est. Magi-stratus senatum vocare, populus in curiae vestibulofremere, ne tanta ex oculis manibusqnc amittereturpraeda. Quum quidam pacis petitae, alii indutiarum(necdum cniiu dies exierat) fidero opponerent, per-mixto paene senatus populique concilio, consensumest, ut classe quinquaginta navium Hasdrubal Aegi-murum traiicerct: inde per litora portusque disper-sas Romanas naves colligeret. Desertae fuga nau-tarum, primum ab Aegimuro, dein ab Aquis onera-riae Carthaginem puppibus tractae sunt.
XXV. Nondum reverterant ab Roma legati, ne-que sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pa-ce sententia esset; necdum indutiarum dies exierat.Eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui pe-tiissent pacem et indutias, et spem pacis et fident iu-duliarum violatam esse, legatos Carthaginem, L».Baebium, L. Sergium, L. Fabium extemplo misit.