Lm.XXX. Cap. 21. 22. [U.C.54g.A. C.aoS.j 403
porrigentium auditas: En unquam ille dies futurus es-set, quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentemvisuri essent? Dedisse tandem id deos sexto decimodemum anno: nec esse, qui diis grates agendas censeant.Adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigneaccipere, nedum ut praeteritae satis memores sint.Conclamatum deinde ex omni parte curiae est, utireferret 1’. Aelius praetor: decretumque, ut quinquedies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victimae-que maiores immolarentur centum viginti. lam di-misso Laelio legatisque Masinissae, quum Carthagi-niensium legatos de pace ad senatum venientes Pu-teolis visos, inde terra venturos allatum esset; revo-rari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace agere-tur Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthagi-nienses Romam adduxit: quibus, vetitis ingredi ur-bem, hospitium in villa publica, senatus ad aedemBellonae datus est.
XXII. Orationem eandem ferme, quam apudScipionem, habuerunt; culpam omnem belli a publi-co consilio in Hannibalem vertentes. Eum iniussusenatus non Alpes modo, sed Iberum quoque, trans-gressum: nec ltomanis solum, sed ante etiam Sagunti-nis, privato consilio bellum intulisse. Senatui ac po-pulo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus adeam diem inviolatum esse cum Romanis. Itaque nihilaliud sibi mandatum esse, uti peterent, quam ut in eapace, quae postremo cum consule Lutatio faeta esset,manere liceret. Quum, more tradito, Patribus pote-statem interrogandi, si quis quid vellet, legatos,praetor fecisset; senioresque, qui foederibus inter-fuerant, alia alii interrogarent, nec meminisse peraetatem (etenim omnes ferme iuvenes erant) dice-rent legati; conclamatum ex omni parte curiae est,Punica fraude electos, qui veterem pacem repeterent,cuius ipsi non meminissent.
Ce 2