Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
396
Einzelbild herunterladen
 

3DG T. LIVII [U. C. 54g. A. C. eoo.]

regis animus, erectusque in spem propinquam, subla-tu Syphace, omnis Numidiae potiundae.

XVI. Scipio, C. Laelio cum Syphace aliisquecaptivis Hornam misso, cum quibus et Masinissaelegati profecti sunt, ipse ad Tuneta rursum castrarefert, et, quae munimenta inchoaverat, permunit.Carthaginienses, non brevi solum, sed prope vanogaudio, ab satis prospera in praesens oppugnationeclassis perfusi, post famam capti Syphacis, in quoplus prope, quam in Hasdrubale atque exercitu suospei reposuerant, perculsi, iam nullo auctore belliultra audito, orati res ad pacem petendam mittunttriginta seniorum principes. Id erat sanctius apudillos consilium, maximaque ad ipsum senatum regen-dum vis. Qui ubi in castra ltomana et praetoriumpervenerunt, more adulantium (accepto, credo, rituex ea regione, ex qua oriundi erant) procubuerunt. !Conveniens oratio tam humili adulationi fuit, nonculpam purgantium, sed transferentium initium cul-pae in Hannibalem impotentiaeque eius fautores.Veniam civitati petebant, civium temeritate bis iameversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio.Imperium ex viciis hostibus populum Romanum, nonperniciem, petere. Paratis obedienler servire, quaevellet, imperaret. Scipio, et venisse ea spe in Africamse, ait, et spem suam prospero belli eventu fiuclam,victoriam se, non pacem, domum reportaturum esse.Tamen, quum victoriam prope in manibus habeat,pacem non abnuere; ut omnes gentes sciant, populumRomanum et suscipere iusle bella, ct finire. Legespacis se has dicere. Captivos, et perfugas, et fugiti-vos restituant: exercitus ex Italia et Gallia deducant:Hispania abstineant: insulis omnibus, quae inter Ita-liam et Africam sunt, decedant: naves longas, praeterviginti, omnes tradant; tritici quingenta, hordei tre-centa millia modium. Pecuniae summam quantam