Lid. XXIX. Cai>. 35. 30. [U.C.548.A. C.aoi.] 373
(iam enim Iiiems instabat) castra hiberna in promon-torio, quod tenui iugo continenti adhaerens in ali-quantum maris spatium extenditur, communit: unovallo et navalia castra amplectitur. Iugo medio le-gionum castris impositis, litus ad septentrionem ver-sum subductae naves navalesque socii tenebant: me-ridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus.Haec in Africa usque ad extremum auctumni gesta.
XXXVI. Praeter convectum undique ex popula-tis circa agris frumentum , commeatusque ex Siciliaatque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor exSardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provinciaerat, ingentem vim frumenti advexit: horreaque nonsolum, quae iam facta erant, repleta, sed nova aedi-licata. Vestimenta exercitui deerant. Id mandatumOctavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea pro-vincia comparari ac mitti posset. Ea quoque haudsegniter curata res. Mille ducentae togae brevi spa-tio, et duodecim millia tunicarum missa. Aestateea, qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius con-sul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensicum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelioconflixit. Agminibus magis, quam acie, pugnatumest. ltomani pulsi, et tumultu verius, quam pugna,ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti:in castra trepide reditum. Neque oppugnare tamenea hostes ausi. Ceterum silentio proximae noctisprofectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Lici-nium proconsulem, ut suas legiones admoveret, co-pias coniuuxit. Ita duo duces, duo exercitus ad Han-nibalem redierunt. Nec mora dimicandi facta est:quum consuli duplicatae vires, Poeno recens victo-ria animo esset. In primam aciem suas legionesSempronius induxit: in subsidiis locatae P. Liciniilegiones. Consul principio pugnae aedem FortunaePrimigeniae vovit, si eo dic hostes fudisset: compos-