Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
364
Einzelbild herunterladen
 

304

T. LIVII [D. C. 548. A. C. 2 oi.]

quum commisissent, paucos in ipso certamine, ple-rosque fugientes persecuti (in quibus praefectumquoque Hannonem, nobilem iuvenem) occiderunt.Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbemetiam proximam Afrorum satis opulentam cepit:ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onera-rias imposita, missaque in Siciliam erant, octo mil-lia liberorum servorumque capitum sunt capta. Lae-tissimus tamen Homanis in principio rerum gerenda-rum adventus fuit Masinissae: quem quidam cumducentis haud amplius equitibus,plerique cum duummillium equitatu tradunt venisse. Ceterum quumlonge maximus omnium aetatis suae regum hic fue-rit, plurimumque rem Romanam iuverit, operae pre-tium videtur excedere paullulum ad enarrandum,quam varia fortuna usus sit in amittendo rccuperan-doque paterno regno. Militanti pro Carthaginien-sibus in Hispania pater ei moritur: Galae nomenerat, Regnum ad fratrem regis Gesalcem, pergran-dem natu, (mos ita apud Kumidas est) pervenit.Haud multo post, Ocsalce quoque mortuo, maior exduobus filiis cius Capusa, puero admodum altero,paternum imperium accepit. Ceterum quum magisiure gentis, quam auctoritate inter suos aut viribus,obtineret regnum; exstitit quidam, Mezetulus no-mine, non alienus sanguine regibus, familiae semperinimicae, ac de imperio varia fortuna cum iis, quitum obtinebant, certantis. Is, concitatis popularibus,apud quos, invidia regum, magnae auctoritatis erat,castris palam positis, descendere regem in aciem,aodimicare de regno coegit. In eo proelio Capusa cummultis priucipum cecidit: gens Massylorum omnisin ditionem imperiumque Mezctuli concessit. Regiotamen nomine abstinuit: contentusque nomine mo-dico tutoris, puerum Lacumacen, qui stirpis regiaesupererat, regem appellat. Carthaginiensem nubi-