Lib. XXIX. Cap. 15-17. [U. C.543.A.G.ao4.J 347
decim coloniis, per longam vacationem numero iu-niorum aucto, haud difficulter est perfectus.
XVI. Altera item res, prope aeque longo neglectaf| silentio, relata a iM. Valerio Laevino est. Qui, pri-. i vatis collatas pecunias, se ac M. Claudio consulibus,
; reddi tandem, aequum esse dixit. Nec mirari quem-quam debere, in publica obligata fide suam praeci-puam curam esse. Nam, praeterquam quod aliquidproprie ad consulem eius anni, quo collutae pecuniaeessent, pertineret, etiam se auctorem it a conferendifuisse,inopi aerario, nec plebe ad tribulum sufficiente.Grata ea fatribus admonitio fuit: iussisque referre
I consulibus, decreverunt, ut Iribus pensionibus ea pe-cunia solveretur: primam praesentem ii, qui tumessent, duas tertii et quinti consules numerarent.
. Omnes deinde alias curas una occupavit, postquamLocrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fue-f rant, legatorum adventu vulgatae sunt. Nec tam Q.flemini i scelus, quam Scipionis in eo aut ambitio autnegligentia iras hominum irritavit. JDccem legatiLocrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitiosedentibus consulibus velamenta supplicum, ramosoleae (ut Graecis mos est) porrigentes, ante tribu-nal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.Quaerentibus consulibus, Locrenses se, dixerunt, es-se, ea passos a Q. Pleminio legato liomanisque militi-bus, quae pali ne Carthaginienses quidem velit popu-lus Itomanus. Rogare, uti sibi Patres adeundi, de-plorandique aerumnas suas potestatem facerent.
XVII. Senatu dato, maximus natu ex iis: Scio,quanti aestimentur nostrae apud vos querelae, Patresconscripti, plurimum in eo momenti esse, si probesciatis, et quomodo proditi Locri Hannibali sint, etquomodo, pulso Hannibalis praesidio, restituti in di-
1 tionem vestram. Quippe si et culpa defectionis procula publico consilio absit, et reditum in vestram ditio ■