Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
328
Einzelbild herunterladen
 

328

T. LIVI I [C. C. 54 7 . A. C. ao5.]

Quoniam igitur, adolescens, quid sentires, non dissi-mulasti, vicarium tibi expediam, cui tu arma equum-que et celera instrumenta militiae tradas, et tecuuihinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cu-res equo armisque. Laeto conditionem accipientiimum cx trecentis, quos inermes habebat, tradit.Ubi hoc modo cxauctoratum equitem cum gratia im-peratoris ceteri viderunt, se quisque excusare, et vi-carium accipere. Ita trecentis Siculis Humani equi-tes substituti, siue publica impensa. Docendorum at-que exercendorum curam Siculi habuerunt: quiaedictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui itanon fecisset. Egregiam hanc alam equitum evasisseferunt, multisque proeliis rempublicam adiuvissc.Legiones inde quum inspiceret, plurimorum stipen-diorum ex iis milites delegit; maxime qui sub duceMarcello militaverant: quos quum optima disciplinainstitutos credebat, tum etiam ab longa Syracusa-rum obsidione peritissimos esse urbium oppugnanda-rum. Nihil enim parvum, sed Carthaginis iam exci-dia agitabat animo. Inde exercitum per oppida dis-pertit: frumentum Siculorum civitatibus imperat; exItalia advecto parcit: veteres naves relicit, et cum iisC. Laelium in Africam praedatum mittit: novas Pa-normi subducit, quia ex viridi materia raptim factaeerant, ut in sicco hibernarent. Praeparatis omnibusad bellum, Syracusas, nondum cx magnis belli moti-bus satis tranquillas, venit. Graeci res a quibusdamItalici generis, eadem vi, qua per bellum ceperant,retinentibus, concessas sibi ab senatu, repetebant.Omnium primum ratus tueri publicam fidem, partimedicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obti-nendam iniuriam redditis, suas res Syracusanis re-stituit. Non ipsis tantum ea res, sed ornnibus Sici-liae populis, grata fuit; eoque enixius ad bellum ad-iuverunt. Eadem aestate in llispania coortum ingens