314
_ T. LIVII [0. C. 5 47 . A. C. ao5.]
mum annum Italiam obsideat, pocnitebit te, P. Cor- fneli, gloriae tuae, si hostem cum, qui tot funerum, totcladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris, [et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetratibelli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? Nisi autHamilcar Hannibali dux est praeferendus, aut illudbellum huic, aut victoria illa maior clariorque, quamhaec, (modo contingat, ut te consule vincamus) faturaest. Ab Drepanis atque Eryce detraxisse Hamilca-rem, quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem,analis ? Ne tu quidem, etsi magis partam, quam spe-ratam, gloriam amplecteris, Hispania potius, quamItalia, bello liberata gloriatus fueris. Nondum is estHannibal, quem non magis timuisse rideatur, quamcontempsisse, qui aliud bellum maluerit. Quin igiturad hoc accingeris, nec per istos circuitus, ut, quum iaAfricam traieceris, secuturum te illuc Hannibalemsperes, potius, quam recto hinc itinere, ubi Hannibalest, eo bellum intendis? Egregiam istam palmam belliPunici patrati petis? Hoc et natura prius est, tuaquum defenderis, aliena ire oppugnatum. Pax antein Italia, quam bellum in Africa sil: cl nobis piiusdecedat timor, quam ultro aliis inferatur. Si utrum-que luo ductu auspicioque feri potest, Hannibale hicricto, illic Carthaginem expugna. Si altera utra vi-ctoria novis consulibus relinquenda est; prior quummaior clariorque, tum causa etiam insequenlisfuerit.Nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia etin Africa duos diversos exercitus alere aerarium nonpote‘st; praeterquam quod, unde classes tueamur, un-de commeatibus praebendis sufficiamus, nihil reliquiest; quid? periculi tandem quantum adeatur, quemfallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum inAfrica geret. Quid? si (quod, omnes dii omen aver-tant, et dicere etiam reformidat animus: sed, quaeacciderunt, accidere possunt) et victor Hannibal ire