298
T. LIVII [TJ. C. 546. A. C. 206 .]
(piam sine duce Hispaniae futurae fuerint? M. Sila-nus, eodem iurc, eodem imperio mecum in provinciammissus, L. Scipio frater meus, et C. Laelius, legati, !vindices muieslalis imperii deessenl? Utrum exerci- jtus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causacomparari poterat ? quibus si omnibus superiores es-setis, arma cum Poenis contra patriam, contra cives |vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbiRomanae imperare velletis? Quam ob noxam pa-triae? '
XXIX. Coriolanum quondam damnatio iniusta,miserum et indignum exsilium , ut iret ad oppugnan- Idam patriam, impulit: revocavit tamen a publico par-ricidio privata pietas. Vos qui dolor, quae ira inci- 'tavil ? Slipcndiumne diebus paucis imperatore aegroserius numeratum satis digna causa fuit, cur patriaeindiceretis bellum? cur ad Ilergetes descisceretis a po-pulo Romano? cur nihil divinarum humanarumve re- jrum inviolatum vobis esset? Insanistis profecto, mili- 1tes: nec maior in corpus meum vis morbi, quam in ve-stras mentes, invasit. Horrei animus referre, quid icrediderint homines, quid speraverint, quid optave- \rint. Auferat omnia irrita oblivio, si potest: sinon, (utcunque silentium legat. Non negaverim, tristemalrocemque vobis visam orationem meam; quanto jcreditis facta vestra alrociora esse, quam dicta mea? j<et me ea, quae fecistis, pati aequum censetis: vos ne fdici quidem omnia aequo animo ferretis? Sed ne eaquidem ipsa ultra exprobrabuntur. U tinam tam fa-cile vos obliviscamini eorum, quam ego obliviscar.Itaque, quod ad vos universos allinet, si erroris poe-nitet, satis superque poenarum habeo. Albius Cale,nus, et Atrius Umber, et ceteri nefariae seditionis au-ctores, sanguine luent, quod admiserunt. Vobis sup-plicii eorum spectaculum non modo non acerbum, sedlaetum etiam, si satia metis rediit, debet esse. De nuL