Lib. XXVIII. C.tp. 14. 15. [TT.C.54G .A.C.206.] 270
liant; cohortes a fronte urgebant, ut abrumperentcornua a cetera acie.
XV. Et quum ab omni parte haudquaquam parpugna erat, tum quod turba Haliarium tironumqueHispanorum Romano Hatinoque militi obiecta erat,et, procedente iam die, vires etiam deficere Hasdru-balis exercitum coeperant, oppressos matutino tu-multu eoactosque, priusquam cibo corpora firma-rent, raptim in aciem exire. Ad id sedulo diem ex-traxerat Scipio, ut sera pugna esset. Nam ab septi-ma demum hora peditum signa cornibus incucurre-runt. Ad inedias acies aliquanto serius pervenit pu-gna: ita ut prius aestus a meridiano sole, laborquestandi sub armis, et simul fames sitisque corpora af-ficerent, quam manus cum hoste consererent. Itaquesteterunt scutis innisi. Nam super cetera elephantietiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitum-que et levis armaturae consternati, e cornibus inmediam aciem sese intulerant. Eessi igitur corpo-ribus animisque retulere pedem, ordines tamen ser-vantes, haud secus, quam si imperio ducis cederetintegra acies. Sed quum eo ipso acrius, ubi inclina-tam sensere rem, victores se undique inveherent, necfacile impetus sustineri posset; quanquam retinebat,obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo essecolles tutumque receptum, si modice se reciperent, cla-mitans, tamen, vincente verecundiam metu, quumproximus quisque hostem cederet, terga extemplodata, atque in fugam sese omnes effuderunt. Ac pri-mo consistere signa in radicibus collium, ac revo-care in ordines militem coeperant; cunctantibus inadversum collem erigere aciem llomanis. Inde utinferri impigre signa viderunt, integrata fuga, in ca-stra pavidi compelluntur. Nec procul vallo Roma-nus aberat: cepissetque tanto impetu castra, ni seex vehementi sole, qualis iuter graves imbre nubes