I, [II. XXVIII. C.w. 11.12. [TJ.C.5ifi.A.C.2o6.] 275
decim, tam procul ab domo, varia fortuna bellumgereret exercitu non suo civili, sed mixto ex collu-sione omnium gentium, quibus non lex, non mos,non lingua communis; alius habitus, alia vestis, aliaarma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent; itaquodam uno vinculo copulaverit cos, ut nulla necinter ipsos, nec adversus ducem seditio exstiterit;quum et pecunia saepe in stipendium, et commeatusin hostium agro deessent: quorum inopia priore Pu-nico bello multa infanda inter duces militesque com-missa fuerant. Post Hasdrubalis vero exercitum cumduce, in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat,deletum, cedendoque in angulum Bruttium ceteraItalia concessum, cui non videatur mirabile, nullummotum in castris factum f Nam ad cetera id quoqueaccesserat, ut ne alendi quidem exercitus, nisi exBruttio agro, spes esset; qui, ut omnis coleretur,exiguus tamen tanto alendo exercitui erat: tum ma-gnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorumbellum occupaverat, et mos vitio etiam insitus gentiper latrocinia militiam exercendi. Nec ab domoquicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollici-tis, tanquam omnia prospera in Italia essent. In Hi-spania res quadam ex parte eandem fortunam, qua-dam longe disparem habebant: eandem, quod proe-lio victi Carthaginienses, duce amisso, in ultimamHispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant:disparem autem, quod Hispania, non quam Italiamo-do, sed quam ulla pars terrarum, bello reparandoaptior erat, locorum hominumque ingeniis. Itaqueergo prima Homanis inita provinciarum, quae qui-dem continentis sint, postrema omnium, nostra de-mum aetate, ductu auspicioque Augusti Caesaris,perdomita est. Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maxi-mus clarissimusquc co bello secundum Barcinos dux,regressus ab Gadibus, rebellandi spem adiuvante
S 2