27-1
T. 1,1V11 [U. C. 5-tfi. A. C. 206 .]
summolum bellum ab urbe Romana et Latio esse, etposse sine metu in agris habitari. Minime convenire,Siciliae, quam Italiae, colendae maiorem curam esse.Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberiscultoribus bello absumptis, et inopia servitiorum, etpecore direpto, villisque dirutis aut incensis. 31agnatamen pars auctoritate consulum compulsa in agrosremigravit. Moverant autem huiusce rei mentionemPlacentinorum et Cremonensium legati, querentes,agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari,magnamque partem colonorum suorum dilapsamesse, et infrequentes se urbes, agrum vastum ac de-sertum habere. Mamilio praetori mandatum, ut co-lonias ab hoste tueretur. Consules ex senatuscon-sulto edixerunt, ut, qui cives Cremonenses atquePlacentini essent, ante certam diem in colonias re-verterentur. Principio deinde veris et ipsi ad bellumprofecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C.Aerone, L. Veturius ab Q. Claudio propraetore ac-cepit, novisque militibus, quos ipse conscripserat,supplevit. In Consentinum agrum consules exerci-tum duxerunt, passimque depopulati, quum agmeniam grave praeda esset, in saltu angusto a Hruttiisiaculatoribusque Numidis turbati sunt; ita ut nonpraeda, sed armati quoque in periculo fuerint. Ma-ior tamen tumultus, quam pugna, fuit: et praemissapraeda, incolumes et legiones in loca tuta evasere.Inde in I.ucanos profecti. Ea sine certamine totagens in ditionem populi Romani rediit.
XII. Cum Hannibale nihil eo anno rei gestumest. Nam neque ipse se obtulit in tam recenti vul-nere publico privatoque,neque lacessierunt quietumRomani. Tantam inesse vim, etsi omnia alia circaeum ruerent, in uno illo duce censebant. Ac nescio,an mirabilior adversis, quam secundis rebus, fuerit:quippe qui, quum et in hostium terra per annos tre-