Lin. XXVIII. Cap. 7.8. [U.C.545. A. C. 20 -.J 209
sis, viceris. Quod primum esset, confessionem se ho-stium habere, nequaquam pares esse sibi: brevi et vi-ciariam haud dubiam habiturum, nec meliore eventueos secum, quam spe, pugnaturos. Laeti regem sociiaudierunt. Reddidit inde Achaeis Ileraeam et Tri-phyliam. Alipheram autem Megalopolitis, quod suo-rum fuisse finium satis probabant, restituit. Inde,navibus acceptis ab Achaeis, (erant autem tres qua-driremes et biremes totidem) Anticyram traiccit.inde quinqueremibus septem, et lembis viginti am-plius, quos, ut adiungeret Carthaginiensium classi,miserat in Corinthium sinum, profectus ad ErythrasAetolorum, quae prope Eupalium sunt, exscensio-nem fecit. Haud fefellit Aetolos: nam, hominumquod aut in agris, aut in propinquis castellisPotida-niac atque " 'ac fuit, in silvas montesque re-fugit. Pecora, quae inter festinationem abigi ne-quierant, sunt direpta et in nares compulsa. Cumhis ceteraque praeda, Nicia praetore Achaeorum Ae-gium misso, quum Corinthum petisset, pedestres indecopias per Eoeotiam terra duci iussit. Ipse, ab Cen-chreis praeter terram Atticam super Sunium navi-gans, inter medias prope hostium classes, Chalcidempervenit. Inde, collaudata fide ac virtute, quod ne-que timor, neque spes flexissent eorum animos ; hor-tatusque in posterum, ut eadem constantia perma-nerent in societate, si suam, quam Oritanorum atqueOpuntiorum, fortunam mallent; ab Chalcide Orcumnavigat, principumque iis, qui fugere capta urbe,quam se Romanis tradere, maluerant, summa rerumet custodia urbis permissa, ipse Demetriadem abEuboea, unde primo ad opem ferendam sociis pro-fectus erat, traiccit. Cassandreae deinde centumnavium longarum carinis positis, contractaquo adeffectum eius operis multitudine fabrorum navalium,quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali