200 T. LI VI I [U. r. 5-1?. A. C. 207 .]tit; ncc fuga effuse petita, nec pertinaciter proelioinito. Eos Elator, venia a Sulpicio impetrata, innaves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit:ipse ad Attalum sc recepit. Sulpicius, tam facili adOrcum successu elatus, Chalcidem inde protinus vi-ctrici classe petit: ubihaudquaquam ad spem even-tus respondit. Ex patenti utrimque coactum in an-gustias mare speciem intucnli primo gemini portusin ora duo versi praebuerit: sed haud facile alia in-festior classi statio est. Nam et venti ab utriusqueterrae praealtis montibus subiti ac procellosise deii-eiunt, et fretum ipsum Euripi non septies die, sicutfama fert, temporibus statis reciprocat: sed temeroin modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari,velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur,ita nec noete, nec die quies navibus datur. Quumclassem tam infesta statio accepit, tum et oppidum,alia parte clausum mari, alia ab terra egregie muni-tum, praesidioque valido firmatum, et praecipue fidapraefectorum prineipumque, quae fluxa et vana apudOrcum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. Idprudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit,quod, circumspectis difficultatibus, ne frustra tem-pus tereret, celeriter abstitit incepto, ei assem quoinde ad Cynum Locridis (emporium id est urbisOpuntiorum mille passuum a mari sitae) traiecit.
\11. Philippum et ignes abOreo editi monuerant,sed serius Piatoris fraude e specula elati: et imparimaritimis viribus haud facilis erat in insulam classiaccessus. Ita res per cunctationem omissa. Ad Chal-cidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est mo-tus. Nam et ipsa Chalcis, quanquam eiusdem insu-lae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, utponte continenti iungatur, terraque aditum facilio-rem, quam mari, habeat. Igitur Philippus, deiectopraesidio, fusisque Aetolis, qui saltum Thermopyla'