L i b. XXVIII. Ca v. 5. 0. [0. C. 545. A.C. au?.] 2G5
turbaret subito adventu, magnis itineribus Hera-cleam duxit, iit concilio quidem dimisso iam venit:segetibus tamen, quae prope maturitatem erant,maxime in sinuAenianum vastatis,Scotussam copiasreducit. Ibi exercitu omni relicto, eum cohorte regiaDemetriadem sese recipit. Inde ut ad omnes hostiummotus posset occurrere, in Phocidem, atque Euboeam,et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, undeediti ignes apparerent. Ipse in Tisaeo (mons est inaltitudinem ingentem cacuminis editi) speculam po-suit: ut ignibus procul sublatis signum, ubi quidmolirentur hostes, momento temporis acciperet.Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Ni-caeam traiecerunt. Inde classem in Euboeam adurbem Orcum transmittunt: quae ab Demetriadisinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam primaurbium Euboeae posita est. Ita inter Attalum acSulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terraoppugnarent.
VI. Quatriduo post, quam appulsa classis est,urbem aggressi sunt. Id tempus occultis cum Piato-re , qui a Philippo praepositus urbi erat, c "s
absumptum est. Duas arces urbs habet, unam im-minentem mari, altera urbis media est. Cuniculoinde via ad mare ducit, quam a mari turris quinquetabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat.Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, etturre instructa omni genere telorum, et tormentismaebinisque ad oppugnandam eam cx navibus expo-sitis. Quum omnium animos oculosque id certamenavertisset, porta maritimae arcis Piator Romanosaccepit, momentoque arx occupata est. Oppidani,pulsi inde in mediam urbem, ad alteram tendere ar-cem. Et ilvi positi erant, qui fores portae obiicerent.ita exclusi in medio caeduntur eapiunturque. Alace-donum praesidium conglobatum sub arcis muro ste-