Lm. XXVII. Cap. 40. 50. [U.C.545. A.C. 207 .] 25&
recepta. Id solatii fuit pro amissis eo proelio mili-tibus. Nam haudquaquam incruenta victoria fuit:octo ferme millia Romanorum sociorumque occisa.Adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperatsatietas, ut postero dic, quum esset nuntiatum Livioconsuli, Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proe-lio non affuissent, aut inter caedem effugissent, unoagmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordineullo, aut imperio; posse, si una equitum ala mitta-tur, omnes deleri; Supersint, inquit, aliqui nuntii, etIwslium cladis, et nostrae virtutis.
L. Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, cita-tiore, quam inde venerat, agmine, dic sexto ad stati-va sua, atque ad hostem pervenit. Iter cius frequen-tia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitiavero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudioessent, celebratum est. Nam Romae neuter animihabitus satis dici enarrarique potest; nec quo incer-ta exspectatione eventus civitas fuerat, nec quo vi-ctoriae famam accepit. Nunquam per omnes dies,ex quo Claudium consulem profectum fama attulit,ab orto sole ad occidentem, aut senator quisquam acuria atque ab magistratibus abscessit, aut populus eforo. Matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in pre-ces obtestationesque versae, per omnia delubra va-gae suppliciis votisque fatigare deos. Tam sollicitaeac suspensae civitati fama incerta primo accidit,duos Narnienses equites in castra, quae in faucibusUmbriae opposita erant, venisse ex proelio, nuntian-tes caesos hostes. Et primo magis auribus, quamanimis, id acceptum erat, ut maius lactiusque, quamquod mente capere, aut satis credere possent: et ipsaceleritas fidem impediebat, quod biduo ante pugna-tum dicebatur. Literae deinde ab L. Manlio Acidinomissae ex castris afferuntur deNarniensium equitumadventu. Eae literae, per forum ad tribunal praeto-