248
T. LIVII [U. C. 545. A. C. 207 . ]
neribus poterat, ad collegam docebat, relicto Q. Ca- jtio legato, qui castris praeesset. ,
XL1V. Romae haud minus terroris ac tumultus |erat, quam fuerat triennio ante, quum castra Punicaobiecta Romanis moenibus portisque fuerant. Ne- ,que satis constabat animis, tam audax iter consulislaudarent vituperarentne. Apparebat (quo nihil ini-quius est) ex eventu famam habiturum, (.'astra propeHannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu,cui detractum foret omne, quod roboris, quod forisfuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter, quumPicenum et Galliam peteret, castra relinquentemnulla alia re tutiora, quam errore hostis, qui duceminde atque exercitus pariem abesse ignoraret. Quidfuturum, si id palam fiat? et aut insequi Hieronem,cum sex millibus armatorum profectum, Hannibal to-to exercitu velit, aut castra invadere, praedae relicta,sine viribus, sine imperio, sine auspicio? Veteres eiusbelli clades, duo consules proximo anno interfectiterrebant. Et ea omnia accidisse, quum unus impe-rator, unus exercitus hostium in Italia esset: nuncduo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duosprope Hannibales in Italia esse. Quippe et Hasdru-balem, patre eodem Hamilcare genitum, aeque impi-grum ducem, per tot in Hispania annos Romano exer-citatum bello, gemina victoria insignem, duobus exer-citibus cum clarissimis ducibus deletis. Nam itinerisquidem celeritate ex Hispania et concitatis ad armaGallicis gentibus multo magis , quam Hannibalemipsum, gloriari posse. Quippe in iis locis hunc coe-gisse exercitum , quibus ille maiorem partem militumfame ac frigore, quae miserrima mortis genera sunt,emisisset. Adiiciebant etiam periti rerum Hispaniae,haud cum ignoto duce C. Nerone congressurum: sedquem in saltu impedito deprehensus forte, haud secusquam puerum, conscribendis fallacibus conditionibus