Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
247
Einzelbild herunterladen
 

Liu. XXVII. Cai*. 42.43. [U.C.515. A.C. 207 .] 2-17

Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentemHannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentumdelati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis adQ. Claudium propraetorem deducuntur. Eum primoincertis implicantes responsis, ut metus tormento-rum admotus fateri vera coegit, edocuerunt, literasse ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. Cum iis lite-ris, sicut erant, signatis, E. Virginio tribuno militumducendi ad Claudium consulem traduntur. Duaesimul turmae Samnitium praesidii causa missae.Qui ubi ad consulem pervenerunt, literacque lectaeper interpretem sunt, et cx captivis percunctati» fa-cta; tum Claudius, non id tempus esse rcipublicaeratus, quo consiliis ordinariis provinciae suae quis-que finibus per exercitus suos cum hoste destinatoab senatu bellum gereret, audendum aliquid impro-visum, inopinatum, quod coeptum non minorem apudcives, quam hostes, terrorem faceret, perpetratum inmagnam laetitiam cx magno metu verteret; literisHasdrubalis Romam, ad senatum missis, simul etipse Eat res conscriptos, quid pararet, edocet, ut,quum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratriscribat, legionem a Capua Romam arcessant; dele-ctum Romae habeant; exercitum urbanum ad Nar-niam hosti opponant. Haec senatui scripta. Prae-missi item per agrum Larinatem, Marrucinum, Ercn-tanum, Praetutianum, qua exercitum ducturus erat,ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratosmiliti ad vescendum in viam deferrent, equos iumen-tuque alia producerent, ut vehiculorum fessis copiaesset. Ipse de toto exercitu civium sociorumque,quod roboris erat, delegit, sex millia peditum, milleequites: pronuntiat, occupare se in Lucanis proxi-mam urbem Punicumquc in ea praesidium velle; utad iter parati omnes essent. Profectus nocte flexitiit Picenum. Et consul quidem, quantis maximis iti-