104
T. LIVII [O. C. 54a. A. C. 210 .]
victoriam credere Carthaginienses. Classem prae-terea ingentem apparari ad Siciliam repetendam,eamque se credere brevi tralecturam. Haec recitataa consule ita movere senatum, ut non exspectandacomitia consuli censerent, sed dictatorem comitio-rum habendorum causa dici, et extemplo in provin-ciam redeundum. Illa disceptatio tenebat, quod con-sul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tumclassi prae esset, dictatorem dicturum esse aiebat:Latres extra Romanum agrum (eum autem Italia ter-minari) negabant dictatorem dici posse. M. Lucre-tius tribunus plebis quum de ea re consuleret, ita de-crevit senatus, Ut consul prius, quam ab urbe disce-deret, populum rogaret , quem dictatorem dici place-ret; euinque, quem populus tussisse t, diceret dictato-rem. Si consttl noluisset, praetor populum rogaret :si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent.Quum consul se populum rogaturum negasset, quodsuae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare;tribuni plebis rogarunt, plebesque scivit, ut Q. Ful-vius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.Sed, quo die id plebis concilium futurum erat, con-sul clam nocte in Siciliam abiit: destitutique Patreslitoras ad M. Claudium mittendas consuerunt, ut de-sertae ab collega reipublicae subveniret, diceretque,quem populus iussisset, dictatorem. Ita a M. Clau-dio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodemplebiscito et ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Cras-sus pontifex maximus magister equitum dictus.
VI. Dictator postquam Romam venit, Cn. Sem-pronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habue-rat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit, inlocum C. Calpurnii praetoris; quem, ut Capuae exer-cituique suo praeesset, literis excivit. Ipse comitia,in quem diem primum potuit, edixit: quae, certami-ne inter tribunos dictatoremque iniecto, perfici non