102
T. LIVII [Tl.C. 54q. A. C/210.]
esset. Eo fere tempore legali ai) rege Syphace Ro-mam venerunt, quae is prospera proelia cum Car-thaginiensibus fecisset,' memorantes. Regem nec ini-miciorem ulli populo, quum Carthaginiensi, nec ami-ciorem, quam Romano, affirmabant esse. Wlisisse eumantea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornclios,imperatores Romanos: nunc ab ipso velat fonte pe-tere Romanam amicitiam voluisse. Senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos donisad regem misit, L. Genucium, i’. Poetelium, P. Po-pillium. Dona tulere, togam et tunicam purpuream,sellam eburneam, pateram ex quinque pondo aurifactam. Protinus et alios Africae regulos iussi adire,lis quoque quae darentur, portata, togae praetextae,et terna pondo paterae aureae. Et Alexandriani adPtolemaeum Cleopatramque reges M. Atilius etlM’.Acilius legati, ad commemorandam renovandamqueamicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicampurpuream cum sella eburnea: reginae pallam pi-ctam cum amiculo purpureo. Multa ea aestate, quahaec facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nun-tiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere la-ctenti natum: loris aedis culmen fulmine ictum , acprope omni tecto nudatum: iisdem ferme diebus,Anagniae terram ante portam ictam, diem ac noctemsine ullo ignis alimento arsisse: et aves, ad compi-tum Anagninum, in luco Dianae nidos in arboribusreliquisse: Tarracinae in mari haud procul portuangues magnitudinis mirae lascivientium ptsctummodo exsultasse: Tarquiniis porcum cum ore huma-no genitum: et in agro Capenate, ad lucum Fero-niae, quattuor signa sanguine multo diem ac noctemsudasse, f laec prodigia hostiis maioribus procuratadecreto pontificum: et supplicatio diem unum Ro-mae ad omnia pulvinaria, alterum, in Capenate agro,ad Feroniae lucum, indicta.