Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
185
Einzelbild herunterladen
 

Liis. XXVI. Cap. 50. 51. [U. C.54j. A.C. 210 .] 165

amicum matis. Adolescens, simul pudore et gaudioperfusus, dextranj Scipionis tenens, deos omnes in-vocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniamsibi nequaquam satis facultatis, pro suo animo at-que illius erga se merito, esset. Parentes inde co-gnatique virginis appellati, (lui, quoniam gratis sibiredderetur virgo, ad quam redimendam satis ma-gnum attulissent auri pondus , orare Scipionem , utid ab se donum acciperet, coeperunt: haud minoremeius rei apud se gratiam futuram esse, affirmantes,quam redditae inviolatae foret virginis. Scipio,quando tanto opere peterent, accepturum se pollici-tus, poni ante pedes iussit: vocatoque ad se Allucio,Super dotem, inquit, quam accepturus a socero es,haectihi a me dotalia dona accedent: aurumque tollere,ac sibi habere iussit. Ilis laetus donis honoribus-que dimissus domum, implevit populares laudibusmeritis Scipionis: Venisse diis simillimum iurenem,vincentem omnia, guum armis, tum benignitate ac be-neficiis. Itaque, delectu clientium habito, cum de-lectis mille et quadringentis equitibus intra pauco3dies ad Scipionem revertit.

Ll. Scipio retentum serum Laelium, dum capti-vos obsidesque et praedam ex consilio eius dispone-ret, satis omnibus compositis, data quinquereme, ca-ptivisque, Magone et quindecim fere senatoribus,qui simul cum eo capti erant, in navem impositis,nuntium victoriae Hornam mittit. Ipse paucos dies,quibus morari Carthagine statuerat, exercendis na-valibus pedestribusque copiis absumpsit. Primo dielegiones in armis quattuor millium spatio decurre-runt: secundo die arma curare et tergere ante ten-toria iussit: tertio die rudibus inter se in modumiustae pugnae concurrerunt, praopijatisquc missili-bus iaculati sunt: quarto die quies data: quinto ite-rum in armis decursum est. lluuc ordinem laboris