Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
184
Einzelbild herunterladen
 

ISI T. LIVII [I7.C.5it. A. C. 210.]

Aetate et fonna florentes circa erant lndibilis filiae,aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro paren-te colebant. Tum Scipio, Meae populique liomauidisciplinae causa facerem, inquit, ne ijuid, quod san-ctum usquam esset, apud nos violaretur. Kunc, utid curem impensius, vestra quoque virtus dignitasquefacit: quae ne-in malis quidem oblitae decoris matro-nalis estis. Spectatae deinde integritatis viro tradi-dit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste,quam hospitum coniugcs ac matres, iussit.

Ij. Captiva deinde a militibus adducitur ad eumadulta virgo, adeo eximia forma, ut, quacunque in-cedebat, converteret omnium oculos. Scipio, per*cunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit,desponsam eam principi Celtiberorum adolescenti:Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibussponsoque ah domo accitis, quum inierim audiret,deperire cum sponsae amore, ubi primum venit, ac-curatiore eum sermone, quam parentes, alloquitur.Invenis, inquit, iuvenem appello, quo minor sil internos huius sermonis verecundia. Fgo, quum sponsa tua/ capta a militibus nostris ad me ducta esset, audirem-que, eam tibi cordi esse, et forma faceret fidem, quiaipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim recto rtlegitimo amore, et non respublica animum nostrumoccupasse!, veniam mihi dari sponsam impensius aman-ti vellem: tuo, cuius possum, amori faveo. Fuit spon-sa tua apud me eadem, qua apud soceros tuos paren-tesque suos, verecundia: servata, tibi est, ut inviola-tum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hancmerccdem unam pro eo munere paciscor: amicus po-pulo Romano sis. ]St, si me virum bonum credis esse,quales patrem patruumque meum iam ante hae gen-tes norant, scias multos nostri similes in civitate Ro-mana esse; nec ullum in terris populum hodie diciposse, quem minas tibi hostem tuisque esse velis, aut