Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
176
Einzelbild herunterladen
 

176

X. 1,1 VII [U. C. 5i2. A. C. 210 .]

omnibus ventis, praeterquam Africo, tutum facit.Ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse,in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridiecincta mari; ab occasu stagnum claudit, paullum etad septentrionem fusum ; incertae altitudinis, utcun-que exaestuat aut deficit mare. Continenti urbemiugum ducentos fere et quinquaginta passus patensconiungit. Unde quum tam pani operis munitioesset, non obiecit vallum imperator llomanus: seufiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeuntisaepe ad moenia urbis recursus pateret.

XL111. Cetera, quae munienda erant, quum per-fecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quo-que ostentans obsidionem, instruxit; circumvcctus-que classem, quum monuisset praefectos navium, utvigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubiqueprimo obsessum hostem conari: regressus in castra,ut consilii sui rationem , quod ab urbe potissimumoppugnanda bellum orsus esset, militibus ostende-ret, et spem potiundae cohortando faceret, concioneadvocata ita disseruit: Ad urbem unam oppugnan-dam si quis vos adductos credit,is magis operisvestri,quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.Oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed intina urbe universam ceperitis Hispaniam. Hic suntobsides omnium nobilium regum populorumquc: qui,simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quaenunc sub Carthaginiensibus sunt, in ditionem tra-dent. Hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illigerere bellum possunt, quippe qui mercenarios exerci-tus alant; et quae nobis maximo usui ad conciliandosanimos barbarorum erit. Hic tormenta, arma, ar-mamenta, et omnis apparatus belli est, qui simul etvos instruet, et hostes nudabit. Potiemur praetereaquum pulcherrima opulcntissimaque urbe, lum oppor-tunissima portu egregio, unde terra marique, quae