Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
170
Einzelbild herunterladen
 

170

T. LIVII [U. C. 542 . A. C. 210.]

Tarentinus, in turbatam duce amisso navem impigretransgressus, quum summovisset hostes, et proraiam Tarentinorum esset, puppim male conglobatituerentur llomani; repente et alia a puppi triremishostium apparuit. Ita in medio circumventa Komananavis capitur. Ilinc ceteris terror inicctus, ut prae-toriam navem captam videre: fugientesque passim,aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae,mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. Exonerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpau-cae in potestatem hostium venere: aliae, ad incertosventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela,in altum evectae sunt. Nequaquam pari fortuna pereos dies Tarenti res gesta. Nam ad quattuor milliahominum frumentatum egressa quum in agris pas-sim vagarentur, Livius, qui arci praesidioque Roma-no praeerat, intentus in omnes occasiones gerendaerei, C. Persium, impigrum virum, cum duobus milli-bus armatorum ex arce emisit. Qui, vage elfusosper agros palatosque adortus, quum diu passim ceci-disset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes se-miapertis portarum foribus, in urbem compulit, neurbs eodem impetu caperetur. Ita aequatae res adTarentum; Romanis victoribus terra, Tarentinis ma-ri. Frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosquefrustrata pariter.

XL. Per idem tempus Laevinus consul, iam ma-gna parte anni circumacta, in Siciliam, veteribusnovisque sociis exspectatus, quum venisset , primumac potissimum omnium ratus, Syracusis nova paceinconditas componere res. Agrigentum inde, quodbelli reliquum erat, tenebaturque a Carthaginien-sium valido praesidio, duxit legiones. Et affuit for-tuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginien-sium; sed omnem in Mutine Numidisque spem repo-sitam habebant. Per totam Siciliam vagus praedas