108
T. I,IViI [U. C. 542 . A. C. 210 .] _
quo audacior res erat, minus similis veri -visa est.Aemulationem profecto atque odium esse: et id cri-men afferri, quod, quia testem habere non posset, li-berius fingenti sil. Ita inde dimissi sunt. NecRlat-tius ante abstitit tamen tam audaci incepto, quamidem obtundendo, docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Pu-nicum (quingenti autem Numidae erant) Salapiaquetraderetur Marcello. Nec sine caede multa tradipotuit: longe fortissimi equitum toto Punico exerci-tu erant. Itaque, quanquam improvisa res fuit, necusus equorum in urbe erat, tamen, armis inter tu-multum captis, et eruptionem tentaverunt, et, quumevadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubue-runt. Nec plus quinquaginta ex his in potestatemhostium vivi venerunt; plusque aliquanto damni haecala equitum amissa Hannibali, quam Salapia, fuit:neo deinde unquam Poenus, quo longe plurimum va-luerat, equitatu superior fuit.
XXXIX. Per idem tempus, quum in arce Tarenti-na vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesi-dium, quod ibi erat, Romanum praefectusque praesi-dii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Siciliamissis habebant. Qui ut tuto praeterveherenturoram Italiae, classis viginti ferine navium Rhegiistabat. Praeerat classi commeatibusque D. Quinctius,obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factisgloria militari illustris. Primo quinque naves, qua-rum maximae duae triremes a Marcello ei traditaeerant, habuit: postea rem impigre saepe gerenti tresadditae quinqueremes: postremo ipse a sociis, Rhe-ginisque, et a Velia, et a Paesto, debitas ex foedereexigendo, classem viginti navium, sicut ante dictumest, elfecit. lluic ab Rhegio profectae classi Demo-crates, cum pari classe navium Tarentinarum nume-ro, quindecim millia ferine ab urbe ad Sacriportum