110
T. LIVII [U. C. 5 io. A. C. 112J_
deni illa spolia, et parta belli iure: ceterum indeprimum initium mirandi Graecarum artium opera,licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spo-liandi factum est: quae postremo in Romanos deos,templum id ipsum primum, quod a Marcello eximieornatum est, vertit. Visebantur enim ab externis adportam Capenam dedicata aMarcello templa,propterexcellentia eius generis ornamenta, quorum perexi-gua pars comparet. Legationes omnium ferme civi-tatium Siciliae ad eum conveniebant. Dispar utcausa earum, ita conditio erat. Qui ante captas Sy-racusas aut non desciverant, aut redierant in amici-tiam, ut socii fideles accepti cultique: quos metuspost captas Syracusas dediderat, ut victi a victoreleges acceperunt, lirant tamen haud parvae reli-quiae belli circa Agrigentum Romanis: Epicydes etHanno duces reliqui prioris belli, et tertius novus abHannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoe-nicum generis llipponiates, (Mutinem populares vo-cabant) vir impiger, et sub Hannibalemagistro omnesbelli artes edoctus. Huic ab Epicyde etllannoneNu-midae dati auxiliares: cum quibus ita pervagatus esthostium agros, ita socios ad retinendos in fide ani-mos eorum, ferendoque in tempore cuique auxilium,adiit, ut brevi tempore totam Siciliam impleret no-minis sui, nec spes alia maior apud faventes rebusCarthaginiensium esset. Itaque inclusi ad tempusmoenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, nonconsilio Mutinis, quam fiducia, magis ausi egredi ex-tra muros, ad Himeram amnem posuerunt castra.Quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo co-pias movit; et ab hoste quattuor ferine millium in-tervallo consedit, quid agerent pararcntve exspe-ctaturus. Sed nullum neque locum, neque tempuscunctationi consiliove dedit Mutines, transgressusamnem, ac stationibus hostium cum ingenti terrore