Lih. XXV. C.AP. 38. [T3.C.5io.A.C.2ia.] 113
forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. A vo-bis quoque profecto si quis quaerat, quonam modopauci a multis, victi a victoribus castra lutati sitis;nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentes vosomnia et operibus firmata habuisse, et ipsos paratosinslructosque fuisse. Et ita se res habet. Ad id,quod, ne timeatur, fortuna facit, minime luti sunt ho-mines: quia, quod neglexeris, incautum atque aper-tum habeas. Nihil omnium nunc minus metuunt ho-stes,quam ne obsessi modo ipsi atque oppugnati castrasua ultro oppugnemus. Audeamus, quod credi nonpotest ausuros nos. Eo ipso, quod difficillimum vide-tur, facillimum erit. Tertia vigilia noctis silentiagmine ducam vos. Exploratum habeo, non vigilia-rum ordinem, non stationes instas esse. Clamor inportis auditus et primus impetus castra ceperit. Tuminter torpidos somno, paventesque ad necopinatum tu-multum, et inermes in cubilibus suis oppressos, illacaedes edatur, a qua vos hesterno die revocatos aegreferebatis. Scio, audax videri consilium: sed in rebusasperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutis-sima sunt: quia, si in occasionis momento, cuius prae-tervolat opportunitas, cunctatuspaullum fueris, ne-quicquam mox omissam quaeras. Unus exercitus inpropinquo est: duo haud procul absunt. Nunc aggre-dientibus spes aliqua est: et iam lentastis vestras at-que illorum vires. Si diem proferimus, et hesternaeeruptionis fama contemni desierimus , periculum est,ne omnes duces, omnes copiae conveniant. Tres deindeduces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn.Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendocopias periere duces nostri, ita separati ac divisi op-primi possunt hostes. Alia belli gerendi via nulla est.Proinde nihil, praeter noctis proximae opportunita-tem, exspectemus. Ite, deis bene iuvantibus, corporacurate, ut integri vigentcsque eodem animo in castraT. Liv. 'I um. 111. It