88
T. LIVII [IT. C. 5 io. A. C. 212.]
et hostis et regionum, brevi operae pretium faci urum;et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces etexercitus capti forent, iis adversus inventorem ji su-rum. Id non promissum magis stolide, quam stolidecreditum: tanquam eaedem militares etimperatoriaeartes essent. Data, pro quinque, octo millia mili-tum; pars dimidia cives, pars socii: et ipse aliquan-tum voluntariorum itinere in agris concivit, ac, pro-pe duplicato exercitu, in Lucanos pervenit; ubillan-nibal, nequiequam secutus Claudium, substiterat.Haud dubia res est, quippe inter Hannibalem ducemet centurionem, exercitusque, alterum vincendo ve-teranum, alterum novum totum, magna ex parteetiam tumultuarium ac semiermem. Ut conspectainter se agmina sunt, et neutra pars detrectavit pu-gnam, extemplo instructae acies. Pugnatum tamen,ut in nulla pari re, duas amplius horas, concitata et,donec dux stetisset, Humana acie. Postquam is, nonpro vetero fama solum, sed etiam metu futuri dede-coris, si sua temeritate contractae cladi superesset,obiectans se hostium telis, cecidit; fusa extemplo estRomana acies. Sed adeo ne fugae quidem iter pa-tuit, omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta mul-titudine vix mille evaserint; ceteri passim, alii aliapeste, absumpti sint.
XX. Capua a consulibus iterum summa vi obside-ri coepta est: quaeque in eam rem opus erant, com-portabantur parahanturque. Casilinum frumentumconvectum: ad Vulturni ostium, ubi nunc urbs est,castellum communitum : (ante Fabius Maximus mu-nierat) praesidium impositum, ut mare proximum etflumen in potestate essent. In ea duo maritima ca-stella frumentum , quod ex Sardinia nuper missumerat, quodque M. Ionius praetor ex.Titruria coeme-rat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiememcopia esset. Ceterum super eam cladem, quae inLu-