Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
69
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXV. C a i. G. 7. [n.C.5io. A.C/na.] Gi)

litibus, qui ad Cannas commilitones suus pugnantesdeseruissent, senatum nihil videre,cur respublica com-mittenda sit. Si M. Claudio proconsuli aliter videre-tur, faceret, quod e republica fideque sua duceret:dum ne quis eorum munere vacaret, neu dono militarivirtutis ergo donaretur, neu in Italiam reportaretur,donec hostis in terra Italia esset. Comitia deinde apraetore urbano de senatus sententia plebisque scitusunt habita: quibus creati sunt quinqueviri muristurribusque reficiendis : et triumviri bini; uni sacrisconquirendis donisque persignandis; alteri reficien-dis aedibus Fortunae et matrisMatutae intra portamCarmentalem, sed et Spei extra portam, quae prioreanno incendio consumptae fuerant. Tempestatesfoedae fuere. In Albano monte biduum continenterlapidibus pluit. Tacta de coelo multa: duae in Ca-pitolio aedes: vallum in castris multis locis supraSuessulam, et duo vigiles exanimati. Murus turres-que quaedam Cumis non ictae modo fulminibus, sedetiam decussae. Reate saxum ingens visum volita-re: sol rubere solito magis, sanguineoque similis.Horum prodigiorum causa diem unum supplicatiofuit, et per aliquot dies consules rebus divinis ope-ram dederunt: et per eosdem dies sacrum novendialefuit. Quum Tarentinorum defectio iam diu et in speHannibali, et in suspicioneRomanis esset, causa for-te extrinsecus maturandae eius intervenit. PhileasTarentinus, diu iam per speciem legationis Romaequum esset, vir inquieti animi, et minime otium, quotum diutino senescere videbatur, patientis, aditumsibi ad obsides Tarentinos invenit. Custodiebanturin atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis, ncecivitati eorum fallere Romanos expediebat. Ilo»,crebris colloquiis sollicitatos, corruptis aedituis duo-bus, quum primis tenebris custodia eduxisset, ipsocomes occulti itineris factus profugit. Luce prima