08 T. Li Vll [U. C. 54... A. C.
semel nara!a reipublicae opera, et uno felici proelio,recuperarunt. Nemo eorum relegatus in exsiliunt est:nemini spes emerendi stipendia adempta : hostis deni-que est datus, cum quo dimicantes, aut vitam semel,aut ignominiam finirent. Nos, quibus, nisi quod com-misimus , ut quisquam ex Cannensi acie miles Roma-nus superesset, nihil obiici potest, non solum a patriaprocul It aliaque, sed ab hoste etiam, relegati sumus:ubi senescamus in exsilio, ne qua spes, ne qua occasioabolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae,ne qua denique bene moriendi sit. Neque ignominiaefinem, nec virtutis praemium petimus ; modo experirianimum, et virtutem exercere liceat. Laborem et pe-riculum petimus, ut virorum, ut militum officio fun-gamur. Bellum in Sicilia iam alterum annum ingeniidimicatione geritur: urbes alias Poenus, alias Roma-nus expugnat: peditum, equitum acies concurrunt:ad Syracusas terra marique res geritur: clamorempugnantium crepitumque armorum exaudimus residesipsi ac segnes, tanquam nec manus, nec arma habea-mus. Servorum legionibus Ti. Sempronius consul to-ties iam cum hoste signis collalis pugnavit. Operaepretium habent, libertatem civitatemque. Pro servissaltem ad hoc bellum emptis vobis simus: congredicum hoste liceat, et pugnando quaerere libertatem.Vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnan-dis experiri virtutem? Asperrima quaeque ad laborempericulumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciun-dum fuit, quam primum fiat; quoniam, quicquidpostea viximus, id omne destinatum ignominiae est.
VII. Sub haec dicta ad genua Marcelli procubue-runt. Marcellus id nec iuris, nec potestatis suae ess»dixit. Senatui scripturum se, omniaque de sententiaPatrum facturum esse. Hae literae ad novos con-sules allatae, ac per eos in senatu recitatae sunt,consultusque de his literis ita decrevit senatus: Mi-