Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
56
Einzelbild herunterladen
 

50

T. LIVII [L'.C. 53o. A. C. 210 .]

pini? quam ob noxam Romanorum, quod aut meri-tum Poenorum, pro alienigenis ac barbaris, Italiciadversus reteres socios Romanos bellum gererent,et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae face-rent? Arpinis purgantibus, ignaros omnium sere-num a principibus datos Poeno, captos oppressosquea paucis esse. Initio orto, plores cum pluribus col-loqui. Postremo praetor Arpinus ab suis ad consu-lem deductus ; fideque data inter signa aciesque, Ar-pini repente pro ltomanis adversus Carthaginiensemarma verterunt. Hispani quoque, paullo minus millehomines, nihil praeterea cum consule pacti, quam utsine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad con-sulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus por-tae patefactae, emissique cum fide incolumes adHannibalem Salapiam venerunt. Arpi sine clade ul-lius, praeterquam unius veteris proditoris, novi per-fugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia ciba-ria dari iussa: operaque eorum forti ac fideli persae-pe respublica usa est. Quum consul alter in Apulia,alter in Lucanis esset; equites centum duodecimnobiles Campani, per speciem praedandi ex hostiumagro, permissu magistratuum ab Capua profecti, adcastra Romana, quae super Suessulam erant, vene-runt. Stationi militum, qui essent, dixerunt; collo-qui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castrispraeerat: cui ubi nuntiatum est, decem ex eo nume-ro iussis inermibus deduci ad sc, ubi, quae postula-rent, audivit, (nihil autem aliud petebant, quam ut,Capua recepta, bona sibi restituerentur) in fidemomnes accepti. Et ab altero praetore SempronioTuditano oppidum Aternum expugnatum. Ampliusseptem millia hominum capta, et aeris argentique si-gnati aliquantum. Romae foedum incendium perduas noctes ac diem unum tenuit: solo aequataomnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum