Liti. XXIV. C a r. 45-47. [U.C. 53g.A-C.2i3.] 55
nibus erat, qua maxime neglectam custodiam vidit,ea potissimum aggredi statuit. Comparatis omni-bus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt, centurio-num robora ex toto exercitu delegit, tribunosque vi-ros fortes iis praefecit, et milites sexcentos, quantumsatis visum est, attribuit : eosque, ubi quartae vigi-liae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussitferre. Porta ibi humilis et angusta erat, via infre-quenti per desertam partem urbis: eam portam sca-lis prius transgressos ad murum pergere, et ex inte-riore parte vi claustra refringere iubet, ot tenentespartem urbis cornu signum clare, ut ceterae c.opiacadmoverentur: parata omnia atque instructa sesehabiturum. Ea impigre facta: et, quod impedimen-tum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallen-dum adiuvit. Imber, ab nocte media coortus, custo-des vigilesque, dilapsos e stationibus , suffugere intecta coegit: sonituque primo largioris procellaestrepitum molientium portam exaudiri prohibuit;lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnampartem hominum sopivit. Postquam portam tenue-runt, cornicines in via paribus intervallis dispositoscanere lubent, ut consulem excirent. Id ubi factumex composito est, signa efferri consul iubet, ac paul-lo ante lucem per offractam portamurbem ingreditur.
XIjVII. Tum demum hostes excitati sunt, iam etimbre conquiescente, et propinqua luce. Praesidiumin urbe erat Hannibalis, quinque millia ferme arma-torum : et ipsi Arpini tria millia hominum armabant.Eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, ho-sti opposuerunt. Pugnatum primo in tenebris angu-stisque viis est. (pium Romani non vias tantum, sedtecta etiam proxima portae, occupa.ssent, ne peti su-perne ac vulnerari possent: cogniti inter se quidamArpinique et Romani; atque inde colloquia coepta(iori, percunetantibus Romanis, quid sibi vellent Ar-