42
T. LIVII [V. C. S3S. A. C. 21 4.]
velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepida-tione nautarum ita undae affligebat, ut, etiamsi rectareciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritimaoppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, uttutis viribus terra aggrederentur. Sed ea quoquepars eodem omni apparatu tormentorum instructaerat, Hieronis impensis curaque per multos annos,Archimedis unica arte. Natura etiam iuvabat loci,quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt,magna ex parte ita proclive est, ut non solum missatormento, sed etiam quae pondere suo provoluta es-sent, graviter in hostem inciderent. Eadem causaad subeundum arduum aditum instnbilemque ingres-sum praebebat. Ita, consilio habito, quum omnis co-natus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atqueobsidendo tantum arcere terra marique commeati-bus hostem placuit.
XXXV'. Interim Marcellus, cum tertia fere parteexercitus ad recipiendas urbes profectus, quae inmotu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorumatque Ilerbcssum, dedentibus ipsis, recipit. Megaravi capta diruit ac diripuit ad reliquorum, ac maximeSyracusanorum, terrorem. Per idem fere tempuset Himilco, qui ad Pachyni promontorium classemdiu tenuerat, ad Heracleam, quam v ocant Minoam,quinque et viginti millia peditum, tria equitum, duo-decim elephantos exposuit: nequaquam cum quantiscopiis ante tenuerat ad Pachynum classem. Sed,postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant,profectus Carthaginem, adiutusque ibi et ab legatisHippocratis, literisquc Hannibalis, qui venisse tem-pus aiebat Siciliae per summum decus repetendae,et ipse haud vanus praesens monitor facile perpule-rat, ut, quantae maximae possent, peditum equitum-que copiae in Siciliam trajicerentur. Adveniens He-racleam, intra paucos dies inde Agrigentum recipit: