32
T. LIVII [IT. C. 535. A. C. n4.]
ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad pe-nates confugit, cum dualius filiabus virginibus, reso-lutis crinibus, miserabilique alio habitu: ct ad ea ad-didit preces, nunc per memoriam Hieronis patris,Gelonisquc fratris; ne se innoxiam invidia Hierony-mi conflagrare sinerent. iSihil se ex regno illius, prae-ter exsilium viri, habere: ncr/ue fortunam suam eun-dem vivo Hieronymo fuisse, quam sororis; neque in-terfecto eo causam eandem esse. Quid? quod, si An-'■ dranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit
regnatura; sibi cum celeris serviendum. Si quisZoippo nuntiet, interfectum Hieronymum, ac libera-tas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo con-scensurus sil navim, atque in patriam rediturus?Quantum spes hominum falli! fn liberata patria con-iugem eius ac liberos de vita dimicare; quid obstanteslibertati, aut legibus ? Quod ab se cuiquam periculum,o sola ac prope vidua, et puellis in orbitale degentibus,§ esse? At enim periculi quidem nihil ab se timeri: in-
visam tamen regiam stirpem esse. Ablegarent ergoprocul ab Syracusis Siciliaque, et asportari Alexan-driani iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias.Aversis auribus animisque, casse ne tempus terere-tur, ferrirm quosdam expedientes cernebat. Tum,omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent,orare institit: a qua aetate etiam hostes iratos absti-nere ; ne, tyrannos ulciscendo, quae odissent; sceleraipsi imitarentur. Inter haec abstractam a penetra-libus iugulant: in virgines deinde, respersas matriscruore, impetum faciunt. Quae, alienata mente si-mul luctu metuque, velut captae furore, eo cursu seex sacrario proripuerunt, ut, si clfugium patuisset inpublicum, impleturae urbem tumultu fuerint. Tumquoque haud magno aedium spatio, inter medios totarmatos, aliquoties integro corpore evaserunt: te-neutibusque, quum tot ac tam validae eluctandae