Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

Lj 1 13. XXIV. Cap. 21. 22. [t T .C.538.A.C. 21 4.] 27

iuventute, quae praesidio eius loci attributa erat,mittuntque nuntios in Achradinam, horrea frumen-tumque in senatus potestate esse.

XXII. Luce prima populus omnis armatus iner-misque in Achradinam ad curiam convenit. Ibi proConcordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex princi-pibus unus nomine Polyaenus concionem et.liberamet moderatam habuit: Servitudinis indiguit alisquehomines expertos, adversus notum malum irritatos es-se. Discordia civilis quas importet clades, audisse ma-gis a patribus Syracusanos, quam ipsos vidisse. Armaquod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum,si non utantur, nisi ultima necessitate coacti. Inpraesentia legatos ad Andranodorum mitti placere,qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit :portas Insulae patefaciat, reddat praesidium. Si tu-telam alieni regni suum regnum velit facere, eundemse censere, mullo acrius ab Andranodoro, quam abHieronymo, repeti libertatem. Ab hac concione le-gati missi sunt. Senatus inde haberi coeptus est:quod sicut, regnante Hierone, manserat publicumconsilium, ita post mortem eius, ante eam diem, nul-la de re neque convocati, neque consulti fuerant. Utventum ad Andranodorum est, ipsum quidem move-bat et civium consensus et quum aliae occupatae ur-bis partes, tum pars Insulae munitissima velut pro-dita atque alienata. Sed evocatum eum ab legatisDamarata uxor, (ilia Hieronis, inflata adhuc regiisanimis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpataeDionysii tyranni vocis: qua, pedibus tractum, noninsidentem equo, relinquere lyrannidem, dixerit, de-bere. Facile esse momento, quo quis velit, cedere pos-sessione magnae fortunae: facere et parare eam diffi-cile atque arduum esse. Paullum sumeret spatii adconsultandum ab legatis. Eo uteretur ad arcessendosex Leontinis milites: quibus si pecuniam regiam pol-