26
T. LIVII [U. C. 538.A.C. 214 .]
eam provinciam decernunt. Secundum Hieronymicaedem primo tumultuatum in Leontinis apud mili-tes fuerat, vociferatum que ferociter, parentandumregi sanguine coniuratorum esse. Deinde libertatisrestitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum,spes facta ex pecunia regia largitionis, militiaequefungendae putioribus ducibus, et relata tyranni foe-da scelera foedioresque libidines, adeo mutavere ani-mos, ut insepultum iacere corpus paullo ante deside-rati regis paterentur. Quum ceteri ex coniuratis adexercitum obtinendum remansissent, Theodotus etSosis regiis equis, quanto maximo cursu poterant, utignaros omnium regios opprimerent, Syracusas con-tendunt. Ceterum praevenerat non fama solum, (quanihil in talibus rebus est celerius) sed nuntius etiamex regiis servis. Itaque Andranodorus et Insulam,et arcem, et alia, quae poterat, quaeque opportunaerant, praesidiis firmarat. Ilexapylo Theodotus acSosis post solis occasum iam obscura luce invecti,quum cruentam regiam vestem atque insigne capitisostentarent, travccti per Tycham, simul ad liberta-tem, simul ad arma vocantes, in Achradinam conve-nire iubent. Multitudo pars procurrit in vias, parsin vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospe-ctant, et, quid rei sit, rogitant. Omnia luminibuscollucent, .strepituque vario complentur. Armati lo-cis patentibus congregantur: inermes ex Olympiilovis templo spolia Gallorum lllyriorumque, donodata Hieroni a populo Romano, fixaque ab eo, detra-hunt, precantes lovem, ut volens propitius praebeatsacra arma, pro patria, pro deum delubris, pro liber-tate sese armantibus. Hacc quoque multitudo, sta-tionibus per principes regionum urbis dispositis, adiungitur. In Insula inter cetera Andranodorus prae-sidiis firmat horrea publica. Locus, saxo quadratosaeptus, atque arcis in modum emunitus, capitur ab