Lijb. XXIV. Cap.1S.19. [U. C. 538. A. C. ai4.J 23
Quum haec inclinatio animorum plebis ad sustinen-dam inopiam aerarii fieret; pecuniae quoque pupil-lares primo, deinde viduarum,coeptae conferri: nus-quam eas tutius sanctiusque deponere credentibus,qui deferebant, quam in publica fide. Inde, si quidemptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quae-store perscribebatur. Manavit ea privatorum beni-gnitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, noncenturio stipendium acciperent, mereenariumque in-crepantes vocarent, qui accepisset.
XIX. Q.. Fabius consul ad Casilinum castra ha-bebat, quod duum millium Campanorum, et septin-gentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atel-lano : qui eo anno Medixtutirus erat, servitiaque etplebem promiscue armabat, ut castra Romana inva-deret, intento consule ad Casilinum oppugnandum.Nihil eorum Fabium fefellit. Itaque Nolam ad col-legam mittit, allero exercitu, dum Casilinum oppugna-tur, opus esse, qui Campanis opponatur. Vel ipse, re-licto IS oIae praesidio modico, veniret : vel, si eumNolateneret, et necdum securae res ab Hannibale essent,se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum.Hoc nuntio Marcellus, duobus militum millibus No-lae in praesidio relictis, cum cetero exercitu Casili-num venit, adventuque eius Campani, iam moventessese, quieverunt. Ita a duobus consulibus Casilinumoppugnari coeptum. Ubi quum multa, succedentestemere moenibus, Romani milites acciperent vulne-ra, neque satis inceptis succederet; Fabius, omitten-dam rem parvam ac iuxta magnis difficilem, absco-dendumque inde censebat, quum res maiores insta-rent. Marcellus, mulla magnis ducibus sicut non ag-gredienda, ita semel aggressis non dimittenda esse,dicendo, quia magna famae momenta in utramquepartem jierent, tenuit, ne irrito incepto abiretur. Vi-