Druckschrift 
1 (1758)
Entstehung
Seite
78
Einzelbild herunterladen
 

78Drittescrediderim. Legem enim quae irritum de-cernat, non habemus, neque etiam confir-mata a Pontifice decisio Cardinalium heicsubintrabit, siquidem ejusmodi Matrimoniaper excursum facta apud Protestantes susti-neri, ex adducto supra Boehmeri loco abun-de clarescit. Nimis itaque durum, nimisinhumanum foret, pronunciare velle con-tra Matrimonium, ac prolis legitimitatem,quae maximum caeteroquin juris merentusfavorem. Ponderatis his, perpensisqueomnibus tandem concludere liceat, & Ma-trimonium a Reo probatum, & jure vali-dum, adeoque reum qua legitimum Patrisfilium ad successionem admittendum, ab in-stituta contra actione absolvendum esse.§. 16.Restat ut de expensis dicatur. Eas,quantum hanc instantiam attinet, compen-sandas fore, facile apparet. Nonnullae enimquaestiones, quae heic occurrunt, inter ipsosmet Protestantes adhuc controversae sunt,ita, ut actores non omni destituantur probabilitate. In expensas retardatae litis con-tra si actores condemnarentur, nulla ipsis for-san injuria fieret. Quoniam vero hae ex-pensae summam duodecim Imperialium vix,ac ne vix quidem attingent; adeoque parvaeac modicae dici valent; minus quoque at-tendendae, sed potius compensandae erunt.TEM-