DE MUNDI CONTEMPTU. 85modo igitur jucunda vita potest esse, aqua absit prudentia? absit moderatio? Exquo Sardanapali, opulentissimi Syriae regiserror agnoscitur, qui incidi jussit in busto:Hccc habeo, quae edi, quaeque exsaturata libidoHausit: at illa jacent multa, & praeclara re-lia.Quid aliud, inquit Aristoteles, in bo-vis, non in regis sepulcro inscriberes? Hæchabere se mortuum dicit, quae ne vivusquidem diutius habebat, quam fruebatur.IV. Quæ est ista (a) in commemoran-da pecunia tua tam insolens ostentatio? So-lusne tu dives? Prô Deum immortalem! ego-ne me audivisse aliquid & didicisse nongaudeam? Solusne tu dives? Quid si ne di-ves quidem? Quid si pauper etiam? Quemenim intelligimus divitem, aut hoc verbumin quo homine ponimus? Opinor in eo,cui tanta possessio est, ut ad liberaliter vi-vendum facile contentus sit: qui nihil quae-rat, nihil appetat, nihil optet amplius.Animus, oportet, tuus se judicet divitem,non hominum sermo, neque possessiones tuae:nihil sibi deesse putet, nihil curet amplius.Satiatus es, aut contentus etiam pecunia?concedo; dives es. Sin autem propter avi-ditatem(a) Parad. VI.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten