CAPUT SEPTIMUM.46tidianos impetus objecissem. Sed pleni om-nes sunt libri, plenae sapientium voces,plena exemplorum vetustas: quae jacerentin tenebris omnia, nisi litterarum lumenaccederet. Quam multas nobis imagines,non solum ad intuendum, verum etiamad imitandum fortissimorum virorum ex-pressas scriptores & Graeci, & Latinireliquerunt? Quas ego mihi semper inadministranda Republica proponens, ani-mum, & mentem meam ipsa cogitatione ho-minum excellentium conformabam.Quaeret quispiam, quid? illi ipsi sum-mi viri, quorum virtutes litteris proditaesunt, istane doctrina, quam tu laudibus ef-fers, eruditi fuerunt? Difficile est hoc deomnibus confirmare. Sed tamen est cer-tum, quid respondeam. Ego multos ho-mines excellenti animo, ac virtute fuisse,& sine doctrina, naturae ipsius habitu,prope divino per seipsos, & moderatos, &graves, extitisse fateor. Etiam illud adjun-go, saepius ad laudem atque virtutem na-turam sine doctrina, quam sine natura va-luisse doctrinam. Atque idem ego conten-do, cum ad naturam eximiam atque illu-strem accesserit ratio quaedam conformatio-que doctrinae: tum illud nescio, quid prae-clarum ac singulare solere existere. Ex hocesse hunc numero, quem Patres nostri vi-derunt, divinum hominem, Africanum:ex hoc C. Laelium, L. Furium: moderatis-simos
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten