Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

22CAPUT TERTIUM.Quid illa vis, quæ tandem est, quæinvestigat occulta, quae inventio atque ex-cogitatio dicitur. Ex hacne tibi terrena,mortalique natura, & caduca concreta eavidetur? aut qui primus, quod summae sa-pientiae Pythagorae visum est, omnibus re-bus imposuit nomina? aut qui dissipatoshomines congregavit, & ad Societatem vi-tae convocavit? aut qui sonos vocis, qui in-finiti videbantur, paucis literarum notis ter-minavit? aut qui errantium stellarum cur-sus, progressiones, institutiones notavit?Omnes magni: etiam superiores, qui fru-ges, qui vestitum, qui tecta, qui cultumvitae, qui praesidia contra feras invenerunt.a quibus mansuefacti & exculti, a necessa-riis artificiis ad elegantiora defluximus. Nam& auribus oblectatio, magna parta est, in-venta, & temperata varietate, & naturasonorum: & astra suspeximus, tum ea,quae sunt infixa certis locis, tum illa nonre, sed vocabulo errantia. Quorum con-versiones, omnesque motus, qui animo vi-det, is docuit, similem animum suum ejusesse, qui ea fabricatus esset in coelo.Jam (a) vero operibus hominum, idest manibus, cibi etiam varietas invenitur,& copia. Nam & agri multa ferunt manuquaesita, quae vel statim consumantur, velman-(a) De Nat. Deor. II. 151.