Druckschrift 
Ethices Documenta
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

DE RELIGIONE.rerum, ac moderatorem Deum: eaque, quaegerantur, ejus geri ditione, & numine,eundemque optime de genere hominum me-reri: & qualis quisque sit, quid agat, quidin se admittat, qua mente, qua pietate co-lat religiones, intueri: piorumque, & im-piorum habere rationem.Utiles autem esse opiniones has, quisneget, cum intelligat, quam multa firmen-tur jurejurando; quantae salutis sint foede-rum religiones; quam multos Divini sup-plicii metus a scelere revocarit; quamquesancta sit societas civium inter ipsos, Deoimmortali interposito tum judice, tumteſte?XIII. In specie (a) fictae simulationis,sicut reliquae virtutes, ita pietas inesse nonpotest: cum qua simul & sanctitatem. &religionem tolli necesse est: quibus subla-tis perturbatio vitae sequitur, & magna con-fusio. Atque haud scio, an, pietate adver-sus Deum sublata, fides etiam, & societas hu-mani generis, & una excellentissima virtus,justitia tollatur.XIV. Mala (b) & impia consuetudoest contra Deum disputandi, sive ex animoid fit, sive simulate.(a) De Nat. Deor. I. 3. 4.(b) De Nat. Deor. II. 168.CAPUT